die XIVº m. Decembris, cap. XXVII lecto
Latinitatis annus II
Nomina et praenomina: Minos.
5
10
15
20
25
30
Minos rex, qui Cretam insulam regebat, ibi magnam et pulchram regiam, multos servos, magnam pecuniam habebat; itaque superbus factus erat, atque deos omnes sibi favere f avere putabat seque ab iis omnia petere posse. “Me prae ceteris mortalibus beatum censeo: dei enim me amant;” inquit,” si enim a deis peto ut mihi donum dent, statim donum ad me mittunt.” Olim, multis hominibus spectantibus, ambulatum exiit et oram maris petivit; ibi vero Neptunum talibus verbis oravit: “O Neptune” inquit, “oro te ut pulcrum taurum ad meam insulam mittas, quem tibi, marium omnium deô qui magnos uctus excitas tempestates que sedare soles, sacricabo.” Neptunus ex fundô maris eum orantem audivit et pulcherrimum magnumque taurum ad insulam Cretam misit, quem sacricari iusius sit. Minos ad taurum accedens, eum magnâ cum curâ spectavit: postquam vero vidit taurum pulcherrimum esse, noluit tam formosam bestiam Neptunô sacricare; servos igitur suos iussit alterum taurum ex stabulô ad maris oram adducere: “O servi”, inquit, “vobis impero ut taurum minus pulchrum ex stabulô sumatis: curate tamen ut colore sit similis huic, quem Neptunus misit.” Vix haec dixerat, cum servi, qui severum atque superbum regem timebant, quam celerrimê potuerunt imperata fecerunt: itaque ad stabulum cucurrerunt unde alterum taurum ad litus duxerunt. Quô sacricatô, Minos servos iussit sacrum taurum, quem Neptunus mimi serat, ad stabulum agere atque ianuas claudere: “Nunc magnâ curà facite, ut nemo hunc taurum videat: impero vobis ut eum bene in stabulô occultetis.” Deinde rex, laetus quod tam pulchrum taurum sibi paravit, ad regiam suam rediit. Neptunus tamen facile omnia intellexit, quae rex fecerat. Iratus igitur ad oram maris vênit; ad stabulum cucurrit, cucurrit , et, ianuâ apertâ, suum vidit taurum in stabulô inclusum. “O improbe Minos!” exclamavit, me fallere voluisti! Efciam igitur ut pulcherrimus ille taurus, in saevum monstrum mutetur!” (286 vocabula ).
Quaestiones 1. Lineâ iunge ea quae tua opinione idem signicent: censeo me prae ceteris mortalibus beatum censeo =
• • •
regia,-ae = domus regis superbus-a-um = qui alios nullius pretii esse putat favere + dat = bene velle petere (ab aliquô) = poscere
sedare < > turbare sacricare = bovem/ ovem/porcum occidere et deô dare
stabulum-i = locus quô pecora nocte redeunt ad-ducere similis,-e(+dat) = qui idem esse videtur imperatum,-i(n) = quod imperatur currere cucurrisse parare; sibi p. = suum facere intel-legere intellexisse fallere,fellelisse,falsum= mentiri
sum aeque beatus quam, sum beatior quam ceteri mortales tu es beatus, sicut sunt ceteri mortales.
2. Cui sacricabit taurum Minos rex? 3. Utrum taurum pulcherrimum an taurum minus pulchrum Neptunus miserat? 4. Ubi denique sacrum taurum occultaverunt? 5. Potuitne Minos deum Neptunum fallere? 6. In Hispanum convertas a versu 15 ad 25 (claudere). 7. Date sententias quae fere similia signicant. ambulatum exiit= Eos imperat ut taurum pulchrum sumant= magnam pecuniam habebat= vir...; vir qui... 8. Ubi habitabat Minos?