Die 15 maii S. ISIDORI AGRICOLAE, AGRICOLAE, CONF. III classis Ad Invitatorium et et hymnus e Communi Confesorum. Ad Nocturnum antiphonae, psalmi,et versus de currenti hebdomadae die. Ad Laudes, ad Horas et ad Vesperas, antiphonae et psalmi de currenti hebdomae die; capitulum proprium, Hymnus de Communni Confesorum. Antiphona ad Benedictus et ad Magnificat et oratio propria.
Ad Matutinum Lectio I De Epístola beáti Jacóbi Apóstoli 5, 7-10 Patiéntes ígitur estóte, fratres, usque ad advéntum Dómini. Ecce agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens, donec accípiat temporáneum et serótinum. Patiéntes ígitur estóte et vos, et confirmáte corda vestra: quóniam advéntus Dómini appropinquávit. Nolíte ingemíscere, fratres, in altérutrum, ut non judicémini. Ecce judex ante jánuam assístit. Exémplum accípite, fratres, éxitus mali, labóris et patiéntiæ, prophétas: qui locúti sunt in nómine Dómini.
R/. Euge serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam: * Intra in gáudium Dómini tui, allelúia. V/. Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum. R. Intra. Lectio II 5, 11-18 Ecce beatificámus eos, qui sustinuérunt. Sufferéntiam Job audístis, et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors Dóminus est et miserátor. Ante ómnia autem, fratres mei, nolíte juráre, neque per cælum, neque per terram, neque áliud quodcúmque juraméntum. Sit autem sermo vester : Est, est;
Non, non : ut non sub judício decidátis. Tristátur áliquis vestrum? oret. Æquo ánimo est? psallat. Infirmátur quis in vobis? indúcat presbyteros Ecclésiæ, et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini : et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus : et, si in peccátis sit, remitténtur ei. Confitémini ergo altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua. Elías homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. R/. Iste cognóvit justítiam, et vidit mirabília magna, et exorávit Altíssimum:* Et invéntus est in número Sanctórum, alleluia. V/. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. R/. Et invéntus. V/. Glória Patri. R. Et invéntus.
Lectio III Isidorus Agricola, prope Matritum Hispaniae urbem natus, mercede colendis agris ductus, brevi magnarum sibi virtutum eo in exercitio uberrimam segetem paravit. Numquam ad opus mane se conferebat, nisi prius ecclesiae in honorem Dei et Beatae Mariae Virginis dicatae visitaret. Caritate in pauperes adeo flagrabit, ut mercedem, quam laboribus parabat , egentibus erogaret. Tandem sanctitate clarus, cum ad ultimam senectutem pervenisset, obdormivit in Domino. Eum, post annos fere quadringentos fama sanctitatis ac miraculis illustrem, Gregorius decimus quintus in Sanctorum numerum retulit, et Ioannes vigesimus tertius, Pontifex Maximus, ex Sacrorum Hispanicae nationnis antistitum votum, caelestem omnium agricolarum hispanorum Patronum declaravit. Eius corpus incorrupttum in templo maximo Matritensi honorificentissimo inclusum sepulcro servatur. Te Deum laudamus
Ad Laudes Capit. Jac. 5, 7-8 Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam advéntus Domini appropinquavit. V/.Justum dedúxit Dóminus V/.Justum per vias rectas. Alleluia. R/. Et osténdit illi regnum Dei. Alleluia. Ad Bened. Ant. Exiit qui seminat, seminare semen suum: et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum, alleluia. Oratio Da nobis, quaesumus, misericors Deus: beato Isidoro agricola Confessore tuo intercedente, superbe non sapere; sed eius meritis et exemplis, placita tibi semper humilitate deservire. Per Dominum nostrum. Ad Tertiam Capit.Ecce Capit. Ecce Agricola ut supra ad Laudes.
R/. br. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum.* eum. * Allelúia. Allelúia. R/. R/.Amávit. Amávit. V/.Stolam V/. Stolam glóriæ índuit eum. R/. R/.Allelúia, Allelúia, alleluia. V/.Glória V/. Glória Patri. R/. Amávit eumV/. Os justi meditábitur sapiéntiam. Allelúa. R/ R/.. Et lingua ejus loquétur judícium. Ad Sextam Capit.. Capit Jac. 5, 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. R/. br. Os justi meditábitur sapiéntiam.*Allelúia, alleluia. R/ R/.Os .Os justi. V/. Et lingua ejus loquétur judícium. R/. Meditábitur sapiéntiam. R/. Allelúia, alleluia. V/. Glória Patri. R/. Os justi. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus. Alleluia. R/. Et non supplantabúntur gressus ejus. Alleluia.
Ad Nonam Capit. Jac. 5, 16-18 Multum enim valet deprecatio justi assidua. Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. R/. br. Lex Dei ejus in corde ipsíus. Alleluia. Alleluia. R/. Allelúia, alleluia. V/. Et non supplantabúntur gressus ejus. R/ R/.. Allelúia, alleluia. V/.Glória V/. Glória Patri. R/. R/.Lex Lex Dei. V/.Justum dedúxit Dóminus V/.Justum per vias rectas. Alleluia. R/ R/.. Et osténdit illi regnum Dei. Alleluia.
Ad Vesperas Capit. Jac. 5, 7-8 Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam advéntus Domini appropinquavit. V/.Justum dedúxit Dóminus V/.Justum per vias rectas. Alleluia. R/. Et osténdit illi regnum Dei. Alleluia. Ad Magnif. Ant. Ant. Ecce homo agrícola iste fuit quoniam Adam exemplum eius ab adolescentia sua, ad serviendum Deo viventi, alleluia.